- PROSPER Farinacius
- PROSPER FarinaciusIC. insignis Romanus, suae ipse fortunae faber. Patavii studuit, inde Romam reversus, Advocatum egit, causarum maxime intricatarum: Iudicibus plerumque ingenii dexteritate in suas partes pertractis. Procurator Fisci creatus. tantô rigore munus hoc administravit, ut plurimorum murmura excitaret, inprimis cum sibi plurima permitteret. quae in aliis severe ibat punitum. Et forte aliquid gravius fuisset passus, ni Cardinalium quorundam grati fuisset protectus. Ingeniô vastô, magnô et solidô: in laboribus ferreus, quod Opera eius 13. voluminibus comprehensa testantur. Primum est, Tractatus de haeresi. 2. De Immunitate Ecclesiae. 3. Deciss. Rotae Romanae. 4. Repertorium de Contractibus. 5. Repertor. de ultimis voluntatibus. 6. Praxis et Theorica criminalis. 7. Repertor. Iudiciale. 8. Conctlia. 9. Fragmenta. 10. Decisionees. 11. Vartar. Quast. 12. Tract. de restibus. 13. Decision. Posthumae. Obiit Romae A. C. 1618. atat. 64. Iac. Phil. Thomasinus, in elog. illustr. Patav. Ianus Nic. Erythraeus, Pinac. Part. 1. c. 132. Crass. elog. hom. liter. P. 1. De hoc Clemens VIII. dicere solitus est: Esse excellentem farinam, in sacco nullius pretii. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.